- TERUNCIUS
- TERUNCIUSfuit primo nummulus argenteus, sicut et libella et sembella: postea dum frangi argentum in exiguitatem tantam displicuisset, retenta sunt vocabula in rationibus argenteae pecuniae, ne quid scilicet ibi nominaretur praeter argentum, etsi res esset ex aere. Quemadmodum hodiequeve passim nommos imaginarios in ore habemus: quos fuisse olim credibile est, nunc cum formentur nusquam, ad summulas, quas valuerunt, in ea, quâ utimur, pecunia, compendiô velut enuntiandas revocantur et retinentur. Et quidem summarum auctores Romae, qui aes excurrens ultra denarium, victoriatum, et sestertium, libellam, sembellam vel singulam, ac teruncium dicebant, pro asse libellam, pro semisse sembellam, pro quadrante teruncium posuêre, quandiu denatius decem, victoriatus quinque, sestertius tandem duobus et dimidiatô assibus aestimatus est. Postquam vero denarius sedecim, victoriatus octo, sestertius quatuor assium facti, et ad aes excurrens denarii denotandum transtulerunt vocabula et notas aerariae rationis, haeserunt in rationibus ad sestertium libellae, sembellae et teruncii, et quae pro decima, vicesima, quadragesima denarii parte in aereis nummis fuerant, easdem partes sestertii in aere sustinere iusserunt. Sic teruncius quadragesima pars sestertii esse coepit. Nomen, non a dodrante unciae, ut quidam volunt, sed a tribus unciis, quae quadrantem assis constituunt. Unde haeres ex teruncio, apud Cicer. ad Atticum, lib. 7. Ep. 2 de testamento Curii, Fecit palam te ex libella, me ex teruncio etc. Vide Frider. Gronov. de Pecunia vet. l. 3. c. 12.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.